Rozmiar: 15909 bajtów

- 99 -

1315, Juli 1. Patschkau.

Der Pfarrer Heinrich von Patschkau bezeugt, einem bischöflichen Befehle zufolge, Zeugen in dem Streite über den Zehnten in Winzenberg verhört und deren Aussagen schriftlich aufgenommen zu haben.

In nomine domini amen. Omni calumpnie ianua malignandi precluditur, si quod geritur, scripti testimonio roboratur. Hinc ego Heinricus plebanus de Patzschowe notum facio omnibus hanc litteram inspecturis, quod, cum olym inter dominum . . Johannem preclare memorie quondam Wratislaviensem episcopum ex parte una et dominum Ottonem abbatem monasterii de Kamenz ex altera parte, questio super decima de Vincemericz exorta fuisset, utrum ipsa ad mensam episcopalem an ad ecclesiam in Michalowe dicto monasterio subiectam pertinere deberet, placuit dicto domino episcopo examinationem testium michi committere in hac causa, quos dictus dominus abbas producturus erat pro assertione videlicet partis sue. Cupiens igitur dicti domini episcopi, sicut debui, obedire mandatis iniuncto michi officio, cum quanta fidelitate potui, operam adhibui diligentem, et quoniam dicta decima ad ecclesiam in Michalow spectaverit ab antiquo et qualiter ipsa primo manipulatim in campis eidem ecclesie solvebatur ac deinde in maldratas demumque redacta fuerat in fertones, plures testes, laycos et sacerdotes, tunc temporis bona fide recepi et ipsorum dicta sub testimonio consciencie mee cum domino Petro vicario meo conscripsi, prout in litteris de hoc processu confectis et dicto domino episcopo per me sub clausura mei sigilli tunc missis plenius continetur. Ne autem super dictis attestacionibus propter aperturam ipsarum cuipiam aliquod dubium oriatur, meum sigillum ad maiorem rei evidenciam duxi presentibus appendendum. Actum et datum in Patzschawe anno domini M°. CCC°. XV. in octava sancti Johannis baptiste presentibus hiis testibus: domino Petro, domino Heynone, domino Petro vicariis ibidem et Theoderico rectore scolarium ibidem et aliis multis.

Or. Perg. Das S. des Ausstellers (nimbierter Johannesadler) an einem Pergamentstreifen.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów